Consideratione Betrandi episcopi Albiensi camerari pontifici, reservat magistro Bernardo de Villa archidiacono Baionensis beneficium cum vel sine cura, etiamsi archipresbyteratus exsistat, ad ipsius episcopi collationem pertinens, non obstante quod in Baionensis, canonicatum et raebendam et archidiaconatum ac in de Polione unum, quod diaconatus, ut in de S. Agano Aquensis diocesis ecclesiis duo, quorum uno diaconatus et alter subdiaconatus vulgariter nuncupatur, perpetua obtineat beneficia sine cura, quae non sunt dignitates nec etiam personatus. In eundem modum episcopo Baionensis et priori S. Nicolai Baionensis et sacristae ecclesiae Aquensis.
Título: Regestum Clementis Papae V
Autor/es: Monacorum Ordinis Sancti Benedicti (eds.)
Año de edición: 1885-1892
Lugar de edición: Romae
Doc. citado: V, 6674
Páginas: 88