×

Has guardado 0 regestos en tu lista. Ver mi lista

Volver a Consultas
Icono regesto Regesto
Fecha: 7/9/1328 · Lugar de emisión: Aviñón (Avenione, Avignon)

Petro archiep.o Caesaraugustano dudum concessa fuit facultas providendi in Pampilonen. et Tirasonen. suffraganeis suis necnon et in tribus suarum civit. et di. ecclesiis, quas ad hoc eligeret, singulis pers. idoneis de singulis canonicatibus ac reservandi pro eisd. personis singulas praebendas. Verum, cum in di. sua collegiatae ecclesiae, in quibus habeantur canonici, non existant, licet quaedam sint ibidem ecclesiae in quibus portionarii existunt, ad quas dicta gratia minime se extendit, conc. ipsi facultas providendi in quatuor ecclesiis ejusd. di. singulis personis idoneis de singulis portionibus. Prior igitur gratia quad Pampilonen., Tirasonen. et S. M. Majoris Caesaraugustan. ecclesiae tantum in sua plena firmitate remaneat, quoad vero residuas duas eccl. dictae di. irrita sit et cassa.


Signatura en el Archivo Secreto Vaticano
Registros Aviñonenses . ASV, Reg. Aven. — 33-RA · Fol: 436
Registros Vaticanos . ASV, Reg. Vat. — 91-RV · Epígrafe: 2209
Referencias bibliográficas
Volver a Consultas